Liber Deuteronomii*

Caput 17: Versus 2

Cumque reperti fuerint.Lex errorem et idololatriam maxime detestatur: maximum enim scelus est honorem Creatoris impendere creaturae; quod faciunt gentiles, vel mali catholici, qui, licet ab Ecclesia non recedant, tamen magis inveniuntur per diversa vitia servire diabolo, quam per bona opera militare Deo. Hos lapidibus jubet obrui quos irrevocabilis sententia damnandos esse praevidit.
(* Traductions européennes)